[1] Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum iterum conservabit et liberabit a malis.
[2] Sapiens non odit mandata et iustitias et non illidetur quasi in procella navis.
[3] Homo sensatus credit verbo Dei, et lex illi fidelis sicut qui interrogationem manifestat.
[4] Para verba et sic deprecatus exaudieris et conservabis disciplinam et tunc respondebis.
[5] Praecordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.
[6] Equus admissarius, sic et amicus subsannator: sub omni suprasedente hinnit.
[7] Quare dies diem superat, si omnis lux anni a sole?
[8] A Domini scientia separati sunt,
[9] et immutavit tempora et dies festos ipsorum.
[10] Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra creatus est Adam.
[11] In multitudine disciplinae Dominus separavit eos et immutavit vias eorum:
[12] ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a statione ipsorum.
[13] Quasi lutum figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere
[14] secundum beneplacitum eius, sic homo in manu illius, qui se fecit et reddet illi secundum iudicium suum.
[15] Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.
[16] Et ego novissimus evigilavi et, quasi qui colligit acinos post vindemiatores,
[17] in benedictione Dei et ipse praecessi et, quasi qui vindemiat, replevi torcular.
[18] Respicite quoniam non mihi soli laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam.
[19] Audite me, magnates populi; et rectores ecclesiae, auribus percipite.
[20] Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua; et non dederis alii possessionem tuam, ne forte paeniteat te et depreceris pro illis.
[21] Dum adhuc superes et aspiras, non commutes teipsum cum omni carne.
[22] Melius est enim, ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
[23] In omnibus operibus tuis praecellens esto,
[24] ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam.
[25] Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo.
[26] Operare per servum et invenies requiem; laxa manus illi, et quaeret libertatem.
[27] Iugum et lorum curvant collum, et servum inclinant operationes assiduae.
[28] Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet:
[29] multam enim malitiam docuit otiositas.
[30] In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave.
[31] Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris.
[32] Si laeseris eum iniuste, in fugam convertetur;
[33] et, si surgens discesserit, in qua via quaeras illum, nescis.