[1] Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet.
[2] Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo.
[3] Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
[4] In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius.
[5] Multi tyranni sederunt in terra, et insuspicabilis portavit diadema.
[6] Multi potentes exhonorati sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
[7] Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris, corripe iuste.
[8] Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui.
[9] De ea re, quae te non molestat, ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas.
[10] Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris.
[11] Est homo laborans et festinans et dolens et tanto magis non abundabit.
[12] Est homo marcidus egens susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate;
[13] et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi.
[14] Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt.
[15] Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum.
[16] Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo.
[17] Datio Dei permanet iustis, et beneplacitum illius successus habebit in aeternum.
[18] Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius
[19] in eo quod dicit: " Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus";
[20] et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur.
[21] Sta in mandato tuo et in illo conversare et in opere mandatorum tuorum veterasce.
[22] Ne mireris in operibus peccatorum; confide autem in Deo et mane in labore tuo.
[23] Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
[24] Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat.
[25] Ne dicas: " Quid est mihi opus? Et, quae erunt mihi ex hoc bona? ".
[26] Ne dicas: " Sufficiens mihi sum; et, quid ex hoc nunc pessimabor? "
[27] In die bonorum ne immemor sis malorum et in die malorum ne immemor sis bonorum,
[28] quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
[29] Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius.
[30] Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur vir.
[31] Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim sunt insidiae dolosi.
[32] Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
[33] Bona enim in mala convertens insidiator et in electis imponet maculam.
[34] A scintilla una augentur carbones, et ab uno doloso augetur sanguis; homo vero peccator sanguini insidiatur.
[35] Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum.
[36] Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis.