[1] Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam.
[2] Pondus super te ne tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris.
[3] Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur.
[4] Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit.
[5] Si utilis fueris, assumet te et, si non habueris, derelinquet te.
[6] Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te.
[7] Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: " Quid opus est tibi? ".
[8] Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te.
[9] Humiliare Deo et exspecta manus eius.
[10] Attende, ne seductus in stultitiam humilieris.
[11] Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
[12] Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit.
[13] Ne accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
[14] Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis.
[15] Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis.
[16] Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas.
[17] Audiens vero illa ex somno evigila.
[18] Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam.
[19] Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi.
[20] Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
[21] Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto.
[22] Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem?
[23] Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes.
[24] Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper.
[25] Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis.
[26] Diviti decepto multi recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum;
[27] humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
[28] Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent;
[29] pauper locutus est, et dicunt: " Quis est hic? " et, si offenderit, insuper subvertent illum.
[30] Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii.
[31] Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala.
[32] Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.