Skip to content
Opens in a new window

[1] Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et, qui confortat manu, mandata servat.

[2] Fenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo.

[3] Confirma verbum et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies, quod tibi necessarium est.

[4] Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt.

[5] Donec accipiat, osculatur manus dantis et de possessionibus proximi humiliat vocem suam;

[6] et in tempore redditionis postulabit tempus, et reddet verba taedii et murmurationum et tempus causabitur.

[7] Si autem potuerit reddere, adversabitur; solidi vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem.

[8] Sin autem, fraudabit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis.

[9] Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.

[10] Multi non causa nequitiae non fenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.

[11] Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum.

[12] Propter mandatum assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum.

[13] Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum et non abscondas illam sub lapide in perditionem.

[14] Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.

[15] Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. (16, 17)

[18] Super scutum roboris et super lanceam ponderis adversus inimicum tuum pugnabit pro te.

[19] Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et, qui perdiderit confusionem, fugiet repromissorem.

[20] Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. (21)

[22] Bona repromissoris dissipabit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se. (23)

[24] Repromissio multos perdidit recte agentes et commovit illos quasi fluctus maris;

[25] viros potentes transmigrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.

[26] Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium.

[27] Sponde pro proximo secundum virtutem tuam, sed attende tibi, ne incidas.

[28] Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem.

[29] Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.

[30] Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.

[31] Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.

[32] Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia, et ad haec amara audiet:

[33] " Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me! ".

[34] " Exi a facie honoratioris! Necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater ".

[35] Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.

Ecclesiasticus — Chapters