Skip to content
Opens in a new window

[1] Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem.

[2] Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis.

[3] Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis.

[4] Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe,

[5] quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.

[6] Crede Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam tuam; serva timorem illius et in illo veterasce.

[7] Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis.

[8] Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.

[9] Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem aevi et in misericordiam.

[10] Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.

[11] Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est?

[12] Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum?

[13] Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.

[14] Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti duabus viis!

[15] Vae dissolutis corde, qui non credunt, et ideo non protegentur!

[16] Vae vobis, qui perdidistis sustinentiam et qui dereliquistis vias rectas et divertistis in vias pravas!

[17] Et quid facietis, cum inspicere coeperit Dominus?

[18] Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et, qui diligunt illum, conservabunt viam illius.

[19] Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.

[20] Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.

[21] Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius

[22] dicentes: " Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum;

[23] secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius ".

Ecclesiasticus — Chapters