[1] Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum
[2] maximus in salutem electorum Dei, qui vindicet in insurgentes hostes, ut heredem faciat Israel.
[3] Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem acinacem!
[4] Quis ante illum restitit? Nam bella Domini ipse perduxit.
[5] An non in manu eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
[6] Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis.
[7] Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios,
[8] ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis.
[9] Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae.
[10] Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel.
[11] Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem,
[12] ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi Domino.
[13] Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino:
[14] sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,
[15] et nomen eorum renovet filiis illorum sanctorum virorum.
[16] Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit imperium et unxit principes in gente sua.
[17] In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta;
[18] et cognitus est in verbis suis fidelis in visione.
[19] Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni lactentis.
[20] Et intonuit de caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
[21] et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim.
[22] Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: " Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi "; et non accusavit illum homo.
[23] Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis.