[1] Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum;
[2] et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
[3] Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
[4] Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,
[5] ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine.
[6] Innova signa et itera mirabilia,
[7] glorifica manum et firma brachium dextrum,
[8] excita furorem et effunde iram,
[9] tolle adversarium et afflige inimicum.
[10] Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua.
[11] In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
[12] Contere caput principum inimicorum dicentium: " Non est alius praeter nos!".
[13] Congrega omnes tribus Iacob et hereditabis eos sicut ab initio.
[14] Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo.
[15] Miserere civitati sanctificationis tuae, Ierusalem, loco requiei tuae.
[16] Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum.
[17] Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo.
[18] Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum,
[19] secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum.
[20] Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior;
[21] fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia.
[22] Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus retribuet illi.
[23] Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia.
[24] Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
[25] Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum.
[26] Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei.
[27] Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans.
[28] Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?