[1] Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
[2] Benefac iusto et invenies retributionem magnam et, si non ab ipso, certe a Domino.
[3] Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus.
[4] Da misericordi et ne suscipias peccatorem; et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in diem vindictae.
[5] Da bono et non receperis peccatorem.
[6] Benefac humili et non dederis impio; vasa belli ne dederis illi, ne in ipsis potentior te sit.
[7] Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam.
[8] Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
[9] In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus discedit.
[10] Non credas inimico tuo in aeternum, sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius
[11] et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit.
[12] Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris.
[13] Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis.
[14] Una hora tecum permanebit; si autem declinaveris, non supportabit.
[15] In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam.
[16] In oculis suis lacrimatur inimicus et, si invenerit opportunitatem, non satiabitur sanguine.
[17] Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem,
[18] et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas.
[19] Caput suum movebit et plaudet manu et multa susurrans commutabit vultum suum.