[1] Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere in illis.
[2] Quis superponet in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus meis non parcant mihi, et non appareant delicta mea,
[3] et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?
[4] Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum.
[5] Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me.
[6] Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me.
[7] De doctrina oris. Doctrinam oris audite, filii; et, qui custodierit illam, non capietur labiis nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
[8] In labiis suis apprehendetur peccator, et maledicus et superbus scandalizabitur in illis.
[9] Iurationi non assuescas os tuum: multi enim casus in illa.
[10] Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non eris immunis ab eis.
[11] Sicut enim servus exquisitus assidue livore carere non poterit, sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
[12] Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
[13] Et, si frustraverit, delictum illius super ipsum erit; et, si dissimulaverit, delinquet dupliciter.
[14] Et, si in vacuum iuraverit, non iustificabitur: replebitur enim malis domus illius.
[15] Est et alia loquela morti comparanda: non inveniatur in hereditate Iacob.
[16] Etenim a timoratis omnia haec sunt remota, et in delictis non volutabuntur.
[17] Indisciplinatae turpitudini non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati.
[18] Memento patris et matris tuae, in medio enim magnatorum consistis;
[19] ne forte obliviscaris tui in conspectu illorum et assiduitate tua infatuatus improperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas.
[20] Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.
[21] Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem:
[22] anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur, donec consumatur;
[23] et homo fornicarius in corpore carnis suae non desinet, donec incendat ignem.
[24] Homini fornicario omnis panis dulcis: non cessabit nisi in morte.
[25] Omnis homo, qui transgreditur super lectum suum contemnens in anima sua et dicens: " Quis me videt?
[26] Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me; quem vereor? Delictorum meorum non memorabitur Altissimus "
[27] et non intellegit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor. Et oculi hominum sunt timor illius,
[28] et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes.
[29] Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et, postquam perfecta sunt, respicit omnia.
[30] Hic in plateis civitatis vindicabitur et quasi pullus equinus fugabitur et, ubi non speravit, apprehendetur;
[31] et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
[32] Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio.
[33] Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi.
[34] Haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur;
[35] non tradent filii eius radices, et rami eius non dabunt fructum:
[36] derelinquet in maledictum memoriam suam, et dedecus illius non delebitur.
[37] Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini.
[38] Gloria magna est sequi Dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.