Skip to content
Opens in a new window

[1] Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius;

[2] fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.

[3] Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur.

[4] Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris.

[5] Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur.

[6] Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia.

[7] Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam;

[8] qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.

[9] Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: " Quis est hic? ".

[10] Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus.

[11] Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit;

[12] nequissima enim vita fatui super mortem.

[13] Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.

[14] Cum stulto ne multum loquaris et cum insensato ne abieris.

[15] Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis impactione illius.

[16] Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius.

[17] Super plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus?

[18] Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium.

[19] Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit.

[20] Cor firmatum in cogitatu intellegentiae sicut ornatus in pariete polito.

[21] Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt,

[22] sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. (23)

[24] Pungens oculum deducit lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam.

[25] Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.

[26] Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum

[27] si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus.

[28] Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices;

[29] in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis.

[30] Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.

[31] Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo:

[32] omnis, qui audiet, cavebit se ab eo.

[33] Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?

Ecclesiasticus — Chapters