[1] Vigilia divitis tabefacit carnes, et cogitatus illius aufert somnum;
[2] cogitatus victus avertit somnum, et infirmitas gravis a somno excitat.
[3] Laboravit dives in congregatione substantiae et, si requiescit, replebitur deliciis suis;
[4] laboravit pauper in penuria victus et, si requiescit, inops fit.
[5] Qui aurum diligit, non iustificabitur, et, qui insequitur lucrum, in eo oberrabit.
[6] Multi dati sunt in ruinam auri gratia, et facta est in facie ipsorum perditio illorum.
[7] Lignum offensionis est aurum sacrificantium; vae illis, qui sectantur illud: et omnis imprudens capietur in illo.
[8] Beatus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris.
[9] Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in populo suo.
[10] Quis probatus est in illo et perfectus est? Erit illi gloria aeterna. Quis potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit?
[11] Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.
[12] De continentia. Supra mensam magnam sedisti? Non aperias super illam faucem tuam prior.
[13] Non dicas: "Multa sunt, quae super illam sunt!".
[14] Memento quoniam malum est oculus nequam; oculum nequam odit Deus.
[15] Nequius oculo quid creatum est? Ideo ab omni facie lacrimatur.
[16] Quocumque aspexerit, ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus erubescas;
[17] nec comprimaris cum eo in catino.
[18] Intellege, quae sunt proximi tui, ex teipso et de omni verbo cogita;
[19] utere quasi homo frugi his, quae tibi apponuntur, ne, cum manducas multum, odio habearis.
[20] Cessa prior disciplinae causa et noli nimius esse, ne forte offendas.
[21] Et, si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam nec prior poscas bibere.
[22] Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum! Et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem.
[23] Vigilia, cholera et tortura ventris viro infrunito;
[24] somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.
[25] Et, si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.
[26] Audi me, fili, et ne spernas me et in novissimo invenies verba mea.
[27] In omnibus operibus tuis esto modestus, et omnis infirmitas non occurret tibi.
[28] Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium bonitatis illius fidele;
[29] nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est.
[30] In vino noli provocare; multos enim exterminavit vinum.
[31] Fornax probat aciem ferri in intinctione: sic vinum in lite corda superborum.
[32] Quasi vita hominibus vinum, si bibas illud moderate.
[33] Quae est vita ei, qui minuitur vino?
[34] Quid defraudat vitam? Mors.
[35] Vinum in iucunditatem creatum est et non in ebrietatem, ab initio.
[36] Exsultatio animae et gaudium et voluptas cordis vinum moderate potatum in tempore;
[37] sanitas est animae et corpori sobrius potus.
[38] Vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit.
[39] Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina.
[40] Ebrietas multiplicat animositatem imprudentis in offensionem, minorans virtutem et faciens vulnera.
[41] In convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius;
[42] verba improperii non dicas illi et non premas illum in repetendo.