Skip to content
Opens in a new window

[1] Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes.

[2] Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa noctis.

[3] Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo faciei.

[4] Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur?

[5] Divinationes et auguria et somnia vanitas est,

[6] et, sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum.

[7] Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.

[8] Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio.

[9] Vir, qui peregrinatus est, multa didicit, et, qui multa expertus est, enarrabit scienter.

[10] Qui non est expertus, pauca recognoscit, qui autem peregrinatus est, multiplicat astutiam. (11)

[12] Multa vidi errando et plurima verba intellexi;

[13] aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum causa liberatus sum.

[14] Spiritus timentium Dominum vivet, et in respectu illius benedicetur.

[15] Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.

[16] Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius.

[17] Timentis Dominum beata est anima eius.

[18] Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius?

[19] Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani,

[20] custodia offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem vitae et benedictionem.

[21] Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae.

[22] Immolantis ex iniquo, oblatio maculata, et non sunt beneplacitae hostiae iniustorum.

[23] Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.

[24] Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.

[25] Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est.

[26] Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum;

[27] et effundit sanguinem, qui fraudem facit mercennario.

[28] Unus aedificans et unus destruens; quid prodest illis nisi labor?

[29] Unus orans et unus maledicens; cuius vocem exaudiet Deus?

[30] Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum: quid proficit lavatio illius?

[31] Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se?

Ecclesiasticus — Chapters