[1] Filii sapientiae ecclesia iustorum, et natio illorum oboedientia et dilectio.
[2] Indicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
[3] Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris firmavit in filios.
[4] Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis et in oratione dierum exaudietur.
[5] Et, sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
[6] Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur;
[7] qui honorat patrem suum, vita vivet longiore, et, qui oboedit patri, refrigerabit matrem.
[8] Qui timet Dominum, honorat parentes et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.
[9] In opere et sermone honora patrem tuum,
[10] ut superveniat tibi benedictio ab eo.
[11] Benedictio patris firmat domos filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta.
[12] Ne glorieris in contumelia patris tui, non est enim tibi gloria eius confusio;
[13] gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii mater sine honore.
[14] Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius;
[15] et, si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. Eleemosyna enim patris non erit in oblivione,
[16] nam pro peccatis ipsa plantabitur
[17] et in iustitia aedificabitur tibi; et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies solventur tua peccata.
[18] Quam malae famae est, qui derelinquit patrem; et maledictus a Deo, qui exasperat matrem.
[19] Fili, in mansuetudine opera tua perfice et super hominem datorem diligeris.
[20] Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua.
[21] Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
[22] Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.
[23] Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis.
[24] In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter;
[25] plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi.
[26] Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia.
[27] Cor durum male habebit in novissimo; et, qui amat periculum, in illo peribit.
[28] Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
[29] Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adiciet peccatum ad peccatum.
[30] Plagis superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis et non intellegetur.
[31] Cor sapientis intelleget verba sapientium, et auris audiens concupiscet sapientiam.
[32] Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit.
[33] Ignem ardentem exstinguit aqua, sic eleemosyna expiat peccata.
[34] Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.