Skip to content
Opens in a new window

[1] Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit.

[2] Narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit.

[3] Occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur.

[4] In medio magnatorum ministrabit et in conspectu principum apparebit.

[5] In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit.

[6] Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.

[7] Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur.

[8] Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur.

[9] Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino.

[10] Et ipse diriget consilium et disciplinam et in absconditis eius considerabit.

[11] Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur.

[12] Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur.

[13] Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem;

[14] sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.

[15] Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi.

[16] Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum.

[17] Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra;

[18] quasi libanus odorem suavitatis habete,

[19] florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et benedicite Dominum in omnibus operibus suis.

[20] Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione:

[21] " Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit! ". Non est dicere: " Quid est hoc? " aut " Ad quid istud? "; omnia enim in tempore suo conquirentur.

[22] In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum;

[23] quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare ipsius.

[24] Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius.

[25] A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius.

[26] Non est dicere: " Quid est hoc! " aut " Ad quid istud? "; omnia enim in usum suum creata sunt.

[27] Benedictio illius quasi fluvius inundavit

[28] et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet,

[29] quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius.

[30] Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala.

[31] Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum:

[32] haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.

[33] Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua;

[34] in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt:

[35] ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt;

[36] bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios:

[37] in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum.

[38] Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:

[39] " Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit ".

[40] Non est dicere: " Hoc illo nequius est ": omnia enim in tempore suo comprobabuntur.

[41] Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.

Ecclesiasticus — Chapters