[1] Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
[2] Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
[3] Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
[4] In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
[5] In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.
[6] Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae.
[7] Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et utrisque execrabilis omnis vexatio.
[8] Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas.
[9] Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet.
[10] Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua.
[11] Languor prolixior gravat medicum, brevis languor serenat medicum.
[12] Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur.
[13] Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.
[14] Initium superbiae hominis apostatare a Deo;
[15] et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem.
[16] Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem.
[17] Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis.
[18] Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis.
[19] Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum.
[20] Arefecit ex ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra.
[21] Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu.
[22] Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato mulierum.
[23] Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini.
[24] In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius.
[25] Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum.
[26] Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem.
[27] Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum.
[28] Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus.
[29] Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli gloriari in tempore angustiae tuae.
[30] Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
[31] Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum.
[32] Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
[33] Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam.
[34] Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!