Skip to content
Opens in a new window

[1] Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex.

[2] Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit.

[3] Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.

[4] Divitis autem vel pauperis cor bonum; in omni tempore vultus illorum hilaris.

[5] A tribus timuit cor meum, et de quarto facies mea metuit:

[6] delaturam civitatis et collectionem populi,

[7] calumniam mendacem, super mortem omnia gravia;

[8] dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem;

[9] et flagellum linguae omnibus communicans.

[10] Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem.

[11] Mulier ebriosa ira magna et contumelia, et turpitudo illius non tegetur.

[12] Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur.

[13] In filia pervicaci firma custodiam, ne, inventa occasione, utatur sibi.

[14] Ab omni irreverentia oculorum eius cave et ne mireris, si te neglexerit.

[15] Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat.

[16] Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit

[17] disciplina illius. Datum Dei est

[18] mulier sensata et tacita; non est commutatio eruditae animae.

[19] Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata;

[20] omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.

[21] Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.

[22] Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super staturam stabilem;

[23] columnae aureae super bases argenteas, et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris.

[24] Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.

[25] In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:

[26] vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus

[27] et qui transgreditur a iustitia ad peccatum; Deus parabit eum ad romphaeam.

[28] Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile eruitur negotians a neglegentia, et non iustificabitur caupo a peccatis.

Ecclesiasticus — Chapters