Skip to content
Opens in a new window

[1] Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas observasti?

[2] Dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum?

[3] Incurvantur ad fetum et pariunt et fetus suos emittunt.

[4] Impinguantur filii earum et adolescunt in campo, egrediuntur et non revertuntur ad eas.

[5] Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit?

[6] Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis.

[7] Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit.

[8] Explorat montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit.

[9] Numquid volet taurus ferus servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum?

[10] Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?

[11] Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos?

[12] Numquid credes illi quod revertatur et sementem in aream tuam congreget?

[13] Ala struthionis laeta est, penna vero ciconiae et avolat.

[14] Quando derelinquit ova sua in terra, in pulvere calefiunt.

[15] Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.

[16] Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur.

[17] Privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam.

[18] Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem eius.

[19] Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam?

[20] Numquid suscitabis eum quasi locustas? Gloria hinnitus eius terror;

[21] vallem ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis.

[22] Contemnit pavorem nec territur neque cedit gladio.

[23] Super ipsum sonabit pharetra, micat hasta et acinaces.

[24] Fervens et fremens sorbet terram nec consistet, cum tubae sonaverit clangor.

[25] Ubi audierit bucinam, dicit: "Uah!". Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus.

[26] Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?

[27] Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum?

[28] In petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque in culmine et arce.

[29] Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt.

[30] Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ".

Iob — Chapters