Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Iob dixit:

[2] " Utinam appenderetur aegritu do mea, et calamitatem meam assumerent in statera!

[3] Nunc vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito.

[4] Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me.

[5] Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit?

[6] Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit gustari herba insulsa?

[7] Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt.

[8] Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus?

[9] Utinam Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me!

[10] Et haec mihi sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec celabo sermones Sancti.

[11] Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam?

[12] Num fortitudo lapidum, fortitudo mea? Num caro mea aenea est?

[13] An non est auxilium mihi in me, et virtus quoque remota est a me?

[14] Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Omnipotentis derelinquit.

[15] Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui evanescunt

[16] nigrescentes glacie, cum ingruit super eos nix.

[17] Tempore, quo diffluunt, arescunt et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo.

[18] Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt.

[19] Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis.

[20] Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.

[21] Ita nunc vos facti estis mihi; videntes plagam meam, timetis.

[22] Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi?

[23] vel: Liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me?

[24] Docete me, et ego tacebo, et, si quid forte ignoravi, instruite me.

[25] Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me?

[26] Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati.

[27] Super pupillum irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum.

[28] Nunc, quaeso, convertimini ad me, et in faciem vestram non mentiar.

[29] Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea.

[30] Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam?

Iob — Chapters