[1] Respondens autem Iob dixit:
[2] " Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia.
[3] Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat?
[4] Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.
[5] Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant pede.
[6] Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.
[7] Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
[8] Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris.
[9] Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit?
[10] In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis.
[11] Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat?
[12] In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia.
[13] Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam.
[14] Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
[15] Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit eas, subvertent terram.
[16] Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
[17] Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem.
[18] Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum.
[19] Inducit sacerdotes spoliatos et optimates supplantat,
[20] commutans labium veracium et doctrinam senum auferens.
[21] Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat.
[22] Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.
[23] Qui multiplicat gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit.
[24] Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum.
[25] Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.