[1] Addidit quoque Iob assu mens parabolam suam et dixit:
[2] " Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam,
[3] quia, donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
[4] non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium!
[5] Absit a me, ut iustos vos esse iudicem; donec exspirem, non recedam ab innocentia mea.
[6] Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram, neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
[7] Sit ut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
[8] Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius?
[9] Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia?
[10] Aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum omni tempore?
[11] Docebo vos manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
[12] Ecce vos omnes observastis, et quid sine causa vana loquimini?
[13] Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
[14] Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane.
[15] Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
[16] Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta,
[17] praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
[18] Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
[19] Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet.
[20] Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
[21] Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
[22] Et mittet super eum et non parcet; de manu eius fugiens fugiet.
[23] Complodet super eum manus suas et sibilabit eum de loco suo.