Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:

[2] " Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?

[3] Ecce, docuisti multos et manus lassas roborasti;

[4] vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.

[5] Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.

[6] Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum?

[7] Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt?

[8] quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos,

[9] flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos.

[10] Rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt.

[11] Leo periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.

[12] Porro ad me furtive verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius.

[13] In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines,

[14] pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.

[15] Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae.

[16] Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi:

[17] "Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?".

[18] Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem.

[19] Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea!

[20] De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt.

[21] Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis? Morientur, et non in sapientia.

Iob — Chapters