[1] Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et di xit:
[2] " Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
[3] Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
[4] Sicut fui in diebus adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo,
[5] quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei,
[6] quando lavabam pedes meos lacte, et petra fundebat mihi rivos olei.
[7] Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabam cathedram mihi,
[8] videbant me iuvenes et abscondebantur, et senes assurgentes stabant.
[9] Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo.
[10] Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum palato suo adhaerebat.
[11] Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi,
[12] eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor.
[13] Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae iubilare feci.
[14] Iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
[15] Oculus fui caeco et pes claudo;
[16] pater eram pauperum et causam viri ignoti diligentissime investigabam.
[17] Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam.
[18] Dicebamque: In nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies.
[19] Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis meis.
[20] Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
[21] Qui me audiebant, blandiebantur et intenti tacebant ad consilium meum.
[22] Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
[23] Exspectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
[24] Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.
[25] Si voluissem ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator.