Skip to content
Opens in a new window

[1] Et respondens Dominus locutus est ad Iob:

[2] " Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ".

[3] Respondens autem Iob Domino dixit:

[4] " Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum.

[5] Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam ".

[6] Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:

[7] " Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me.

[8] Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris?

[9] Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas?

[10] Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere.

[11] Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia.

[12] Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo.

[13] Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea;

[14] et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

[15] Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit.

[16] Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.

[17] Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt.

[18] Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae.

[19] Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius.

[20] Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi.

[21] Sub lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis umentibus;

[22] loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum salices torrentis.

[23] Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius.

[24] In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius?

[25] An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius?

[26] Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius?

[27] Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia?

[28] Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?

[29] Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis?

[30] Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores?

[31] Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius?

[32] Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas.

Iob — Chapters