[1] Respondens autem Iob dixit:
[2] " Usquequo affligitis ani mam meam et atteritis me sermonibus?
[3] En decies obiurgatis me et non erubescitis opprimentes me.
[4] Nempe, etsi erravi, mecum erit error meus.
[5] Si vos contra me erigimini et arguitis me opprobriis meis,
[6] saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me et rete suo me cinxerit.
[7] Etsi clamo: Vim patior!, non exaudior; si vociferor, non est qui iudicet.
[8] Semitam meam circumsaepsit, et transire non possum; et in calle meo tenebras posuit.
[9] Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo.
[10] Destruxit me undique, et pereo, et evellit quasi arborem spem meam.
[11] Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.
[12] Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
[13] Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
[14] Dereliquerunt me propinqui mei, et, qui me noverant, obliti sunt mei.
[15] Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
[16] Servum meum vocavi, et non respondit; ore proprio deprecabar illum.
[17] Halitum meum exhorruit uxor mea, et fetui filiis uteri mei.
[18] Vel infantes despiciebant me et, cum surgerem, detrahebant mihi.
[19] Abominati sunt me quondam consiliarii mei; et, quem maxime diligebam, aversatus est me.
[20] Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et evanuit cutis mea circa dentes meos.
[21] Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
[22] Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini?
[23] Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro
[24] stilo ferreo et plumbeo, in aeternum sculpantur in silice?
[25] Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo super pulvere stabit;
[26] et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt, et de carne mea videbo Deum.
[27] Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum. Consumpti sunt renes mei in sinu meo.
[28] Si ergo nunc dicitis: "Quomodo persequemur eum et radicem verbi inveniemus contra eum?",
[29] timete a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est; et scitote esse iudicium ".