[1] Pronuntians itaque Eliu etiam haec locutus est:
[2] " Audite, sapientes, verba mea; et eruditi, auscultate me.
[3] Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat.
[4] Iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius.
[5] Quia dixit Iob: "Iustus sum, et Deus avertit iudicium meum;
[6] in iudicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato".
[7] Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam,
[8] qui graditur una cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis?
[9] Dixit enim: "Non prodest viro, etiamsi cum Deo familiariter agit".
[10] Ideo, viri cordati, audite me: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
[11] Opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet eis.
[12] Vere enim Deus non operatur malum, nec Omnipotens subvertet iudicium.
[13] Quis commisit ei terram suam, aut quis posuit totum orbem?
[14] Si direxerit ad se cor suum, spiritum illius et halitum ad se trahat,
[15] deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
[16] Si habes ergo intellectum, audi hoc et ausculta vocem eloquii mei:
[17] Numquid, qui non amat iudicium, reget imperio? Num iustum magnum condemnabis,
[18] qui dicet regi: "Nequam!", qui vocabit duces: "Impios!",
[19] qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
[20] Subito morientur; et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt, et auferent violentum absque conatu.
[21] Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
[22] Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem.
[23] Nec enim ultra homini ponit conveniendi locum, ut veniat ad Deum in iudicium.
[24] Conteret potentes sine inquisitione et stare faciet alios pro eis.
[25] Novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem, et conterentur.
[26] Quasi impios percussit eos in loco videntium,
[27] qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt,
[28] cum induceret ad se clamorem egeni et audiret vocem pauperum.
[29] Ipse enim si quieverit, quis est qui condemnet? Et si absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, super gentem et super homines simul?
[30] Ne regnet homo impius, ne sint laquei populo.
[31] Si enim dixit quispiam Deo: "Ferre debui! Iam non perverse agam.
[32] Dum videam, tu doce me; si iniquitatem operatus sum, ultra non addam".
[33] Numquid pro te Deus satisfaciet, quia respuisti? Tu enim eliges, et non ego; et si quid nosti melius, loquere.
[34] Viri intellegentes loquentur mihi, et vir sapiens, qui audiet me:
[35] "Iob autem non in sapientia locutus est, et verba illius non sonant disciplinam".
[36] Utique, probetur Iob usque ad finem de responsionibus hominum iniquitatis.
[37] Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum ".