Skip to content
Opens in a new window

[1] Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae.

[2] Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices.

[3] Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas?

[4] Numquid oculi carnei tibi sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis?

[5] Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,

[6] ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris,

[7] cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?

[8] Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me?

[9] Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me.

[10] Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti?

[11] Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.

[12] Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.

[13] Licet haec celes in corde tuo, tamen scio haec in animo tuo versari.

[14] Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.

[15] Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

[16] Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me et iterum mirabilem te exhibebis in me.

[17] Instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.

[18] Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!

[19] Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.

[20] Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,

[21] antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrarum et umbrae mortis,

[22] terram caliginis et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ".

Iob — Chapters