Skip to content
Opens in a new window

[1] Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur.

[2] Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet.

[3] Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium?

[4] Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem!

[5] Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,

[6] averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.

[7] Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient.

[8] Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,

[9] ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi novellae.

[10] Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est?

[11] Recedent aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescet;

[12] sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo.

[13] Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?

[14] Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea.

[15] Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres.

[16] Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis.

[17] Signares quasi in sacculo delicta mea, sed dealbares iniquitatem meam.

[18] Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo;

[19] lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes.

[20] Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum.

[21] Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit.

[22] Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget ".

Iob — Chapters