[1] Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine.
[2] Quae enim pars mea apud Deum desuper, et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis?
[3] Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam?
[4] Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat?
[5] Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
[6] appendat me in statera iusta et sciat Deus integritatem meam.
[7] Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula,
[8] seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.
[9] Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
[10] molat pro alio uxor mea, et super illam incurventur alii.
[11] Hoc enim nefas est et iniquitas iudicialis;
[12] ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina.
[13] Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me,
[14] quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi?
[15] Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in visceribus unus?
[16] Si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae languescere feci;
[17] si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea,
[18] quia ab infantia mea educavi eum ut pater et de ventre matris meae direxi eam;
[19] si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem;
[20] si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est;
[21] si levavi super pupillum manum meam, cum viderem in porta adiutorium mihi,
[22] umerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur,
[23] quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem!
[24] Si putavi aurum securitatem meam et obryzo dixi: Fiducia mea!;
[25] si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea;
[26] si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
[27] et decepit me in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo,
[28] quae est iniquitas iudicialis, eo quod negassem Deum desuper;
[29] si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum,
[30] cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius;
[31] si non dixerunt viri tabernaculi mei: "Quis det, qui de carnibus eius non saturatus sit?";
[32] foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit;
[33] si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam;
[34] si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et magis tacui nec egressus sum ostium.
[35] Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae,
[36] ut in umero meo portem illum et alligem illum quasi coronam mihi.
[37] Numerum graduum meorum pronuntiabo illi et quasi principem adibo eum.
[38] Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent;
[39] si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi,
[40] pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo herba foetida! ". Finita sunt verba Iob.