Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:

[2] " Quis est iste obscurans consilium sermonibus imperitis?

[3] Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me.

[4] Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam.

[5] Quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel quis tetendit super eam lineam?

[6] Super quo bases illius solidatae sunt? Aut quis demisit lapidem angularem eius,

[7] cum clamarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?

[8] Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens,

[9] cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi fascia obvolverem?

[10] Definivi illud terminis meis et posui vectem et ostia

[11] et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos.

[12] Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo et assignasti aurorae locum suum,

[13] et, cum extrema terrae teneres, excussi sunt impii ex ea?

[14] Vertetur in lutum signatum et stabit sicut vestimentum.

[15] Cohibetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.

[16] Numquid ingressus es scaturigines maris et in novissimis abyssi deambulasti?

[17] Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti?

[18] Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti omnia:

[19] In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit;

[20] ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius?

[21] Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum tuorum multus!

[22] Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti,

[23] quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli?

[24] Per quam viam spargitur lux, diffunditur ventus urens super terram?

[25] Quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam fulmini tonanti,

[26] ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,

[27] ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas in terra arida?

[28] Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris?

[29] De cuius sinu egressa est glacies, et pruinam de caelo quis genuit?

[30] In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.

[31] Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere?

[32] Numquid produces Coronam in tempore suo et Ursam cum filiis ducis tu?

[33] Numquid nosti leges caeli et pones scripturam eius in terra?

[34] Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?

[35] Numquid mittes fulgura, et ibunt et dicent tibi: "Adsumus!"?

[36] Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam?

[37] Quis recensebit nubes in sapientia, et utres caeli quis declinabit,

[38] quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur?

[39] Numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis,

[40] quando cubant in antris et in specubus insidiantur?

[41] Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos?

Iob — Chapters