Skip to content
Opens in a new window

[1] Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.

[2] Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo.

[3] Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.

[4] Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;

[5] cum autem vidisset Eliu quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

[6] Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: " Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam.

[7] Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam.

[8] Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.

[9] Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium.

[10] Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

[11] Exspectavi enim sermones vestros, intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,

[12] et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius.

[13] Ne forte dicatis: "Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo".

[14] Non parabo mihi verba, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.

[15] Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia.

[16] Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt,

[17] respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam.

[18] Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei;

[19] en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.

[20] Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo.

[21] Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar.

[22] Nescio enim blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus.

Iob — Chapters