Skip to content
Opens in a new window

[1] Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum.

[2] Nonne irrisiones circumdant me, et in amaritudinibus moratur oculus meus?

[3] Pone pignus pro me iuxta te; et quis umquam spondens percutiet manum meam?

[4] Cor eorum longe fecisti a disciplina; propterea non exaltabuntur.

[5] Praedam pollicetur sociis, sed oculi filiorum eius deficient.

[6] Posuit me quasi in proverbium vulgi et conspuendum in faciem.

[7] Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt.

[8] Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra impium excitabitur.

[9] Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem.

[10] Igitur omnes vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.

[11] Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei.

[12] Noctem verterunt in diem; et rursum post tenebras properat lux.

[13] Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum.

[14] Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea! vermibus.

[15] Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat?

[16] In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi? ".

Iob — Chapters