Skip to content
Opens in a new window

[1] Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo.

[2] Natique sunt ei septem filii et tres filiae.

[3] Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.

[4] Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.

[5] Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: " Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis ". Sic faciebat Iob cunctis diebus.

[6] Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.

[7] Cui dixit Dominus: " Unde venis? ". Qui respondens ait: " Circuivi terram et perambulavi eam ".

[8] Dixitque Dominus ad eum: " Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ".

[9] Cui respondens Satan ait: " Numquid Iob frustra timet Deum?

[10] Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?

[11] Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ".

[12] Dixit ergo Dominus ad Satan: " Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ". Egressusque est Satan a facie Domini.

[13] Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,

[14] nuntius venit ad Iob, qui diceret: " Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos;

[15] et irruerunt Sabaei tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ".

[16] Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: " Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ".

[17] Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: " Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ".

[18] Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: " Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,

[19] repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ".

[20] Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit

[21] et dixit: " Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ".

[22] In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.

Iob — Chapters