Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:

[2] " Numquid Deo prodesse potest homo, cum vix intellegens sibi ipse proderit?

[3] Quid prodest Omnipotenti, si iustus fueris, aut quid ei confers, si immaculatam feceris viam tuam?

[4] Numquid pro tua pietate arguet te et veniet tecum in iudicium?

[5] Et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas?

[6] Sumpsisti enim pignori fratres tuos sine causa et nudos spoliasti vestibus.

[7] Aquam lasso non dedisti et esurienti cohibuisti panem.

[8] Numquid viro forti brachio erit terra, et acceptus sedebit in ea?

[9] Viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti.

[10] Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te subita formido.

[11] Vel tenebras non vides, et impetus aquarum opprimit te.

[12] "Nonne Deus excelsior caelo? Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!".

[13] Et dicis: "Quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat?

[14] Nubes latibulum eius, nec nostra considerat; et circa orbem caeli perambulat".

[15] Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?

[16] Qui sublati ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum.

[17] Qui dicebant Deo: "Recede a nobis!" et "Quid faciet Omnipotens nobis?".

[18] Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul erat ab eo.

[19] Videbunt iusti et laetabuntur, et innocens subsannabit eos:

[20] "Vere succisus est status eorum, et reliquias eorum devoravit ignis".

[21] Acquiesce igitur ei, et habeto pacem; et per haec habebis fructus optimos.

[22] Suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo.

[23] Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

[24] Comparabis tamquam terram aurum et tamquam glaream torrentis Ophir.

[25] Eritque Omnipotens metallum tuum, et argentum coacervabitur tibi.

[26] Tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam.

[27] Supplex rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.

[28] Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.

[29] Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.

[30] Eripiet innocentem, eripietur autem in munditia manuum suarum ".

Iob — Chapters