Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Iob dixit:

[2] " Audivi frequenter talia! onsolatores molesti omnes vos estis.

[3] Numquid habebunt finem verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas?

[4] Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos.

[5] Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non cohiberem.

[6] Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me;

[7] nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum.

[8] Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi,

[9] Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.

[10] Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me.

[11] Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit.

[12] Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum.

[13] Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum.

[14] Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas.

[15] Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum.

[16] Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt;

[17] attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces.

[18] Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.

[19] Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.

[20] Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus.

[21] Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.

[22] Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.

Iob — Chapters