Skip to content
Opens in a new window

[1] Cur ab Omnipotente non sunt abscondita tempora, qui autem noverunt eum, ignorant dies illius?

[2] Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges et paverunt eos.

[3] Asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae.

[4] Subverterunt pauperum viam, et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae.

[5] Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis.

[6] Agrum non suum demetunt et vineam peccatoris vindemiant.

[7] Nudi pernoctant sine indumento, nec est eis operimentum in frigore.

[8] Imbre montium rigantur et non habentes refugium adhaerent rupibus.

[9] Abripuerunt pupillum ab ubere et pauperem pignori sumpserunt;

[10] nudi et incedentes absque vestitu et esurientes portant spicas.

[11] Inter muros oleum expresserunt et calcatis torcularibus sitiunt.

[12] De civitatibus morientes ingemuerunt, et anima vulneratorum clamavit, et Deus non ponit aurem ad precem.

[13] Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius nec morati sunt in semitis eius.

[14] Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur.

[15] Oculus adulteri observat caliginem dicens: "Non me videbit oculus"; et operiet vultum suum.

[16] Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdiderunt et ignoraverunt lucem.

[17] Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, nam sunt assueti terroribus umbrae mortis.

[18] "Levis est super faciem aquae; maledicta est pars eius in terra, nec est qui se dirigat ad vineas eius.

[19] Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt.

[20] Sinus matris obliviscatur eius, dulcedo illius vermes fiant; non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum iniquitas.

[21] Male egit cum sterili, quae non parit, et viduae bene non fecit.

[22] Detraxit fortes in fortitudine sua et, cum steterit, ille non credet vitae suae.

[23] Dedit ei locum securitatis, quo sustentetur; oculi autem eius sunt in viis illius.

[24] Elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur".

[25] Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum et ponere in nihilum verba mea? ".

Iob — Chapters