Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Baldad Suhites dixit:

[2] " Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis.

[3] Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius?

[4] Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?

[5] Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;

[6] quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ".

Iob — Chapters