Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Iob dixit:

[2] " Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?

[3] Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam? Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!

[4] Quem docere voluisti? Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?

[5] Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.

[6] Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum Perditioni.

[7] Qui extendit aquilonem super vacuum et appendit terram super nihilum.

[8] Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.

[9] Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam.

[10] Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.

[11] Columnae caeli contremiscunt et pavent ab increpatione eius.

[12] In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab.

[13] Spiritus eius serenavit caelos, et manus eius confodit colubrum fugientem.

[14] Ecce haec sunt termini viarum eius; et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ".

Iob — Chapters