[1] Voca ergo, si est qui tibi re spondeat! Ad quem sanctorum converteris?
[2] Vere stultum interficit iracundia, et fatuum occidit invidia.
[3] Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim.
[4] Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
[5] Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
[6] Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor.
[7] Sed homo generat laborem, et aves elevant volatum.
[8] Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum,
[9] qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero;
[10] qui dat pluviam super faciem terrae et irrigat aquis rura;
[11] qui ponit humiles in sublime et maerentes erigit sospitate;
[12] qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant;
[13] qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
[14] Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
[15] Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem;
[16] et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
[17] Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
[18] Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt.
[19] In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum.
[20] In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii.
[21] A flagello linguae absconderis et non timebis vastationem, cum venerit.
[22] In vastitate et fame ridebis et bestias terrae non formidabis.
[23] Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
[24] Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris.
[25] Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.
[26] Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
[27] Ecce hoc, ut investigavimus, ita est; oboedi illi et tu sapias tibi ".