[1] Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius?
[2] Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam,
[3] sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi.
[4] Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum.
[5] Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit.
[6] Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo.
[7] Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona.
[8] Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
[9] Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet
[10] nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
[11] Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae.
[12] Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam?
[13] Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam,
[14] terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties.
[15] Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
[16] Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
[17] Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?
[18] Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum.
[19] Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
[20] Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
[21] Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam! ".