Skip to content
Opens in a new window

[1] Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur.

[2] Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.

[3] Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae.

[4] Aperuit cuniculos gens peregrina, ipsique obliti sunt pedes, penduli haerent plus quam vir nutans.

[5] Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa est sicut per ignem.

[6] Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.

[7] Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus vulturis.

[8] Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit per eam leaena.

[9] Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.

[10] In petris canales excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.

[11] Profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita in lucem produxit.

[12] Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae?

[13] Nescit homo structuram eius, nec invenitur in terra viventium.

[14] Abyssus dicit: "Non est in me"; et mare loquitur: "Non est mecum".

[15] Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.

[16] Non appendetur auro Ophir nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

[17] Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.

[18] Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis.

[19] Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia nec auro mundissimo componetur.

[20] Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae?

[21] Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet.

[22] Perditio et mors dixerunt: "Auribus nostris audivimus famam eius".

[23] Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius.

[24] Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo sunt, respicit.

[25] Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura,

[26] quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus,

[27] tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit.

[28] Et dixit homini: "Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia" ".

Iob — Chapters