[1] Ecce spes eius frustrabitur eum, et aspectu eius praecipitabitur.
[2] Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius?
[3] Quis eum aggressus est et salvus fuit? Sub omni caelo quisnam?
[4] Non tacebo super membra eius et eloquar robur et gratiam struis.
[5] Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit?
[6] Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido.
[7] Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum sigillo siliceo:
[8] unum uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per ea;
[9] unum alteri adhaeret, et tenentes se nequaquam separantur.
[10] Sternutatio eius favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi.
[11] De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur.
[12] De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
[13] Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur.
[14] In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit angor.
[15] Palearia eius cohaerentia sibi compressa non moventur.
[16] Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola inferior.
[17] Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur.
[18] Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec hasta neque pilum neque thorax;
[19] reputat enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes.
[20] Non fugat eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
[21] Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem.
[22] Sub ipso acumina testae, et sternit tribula super lutum.
[23] Fervescere facit quasi ollam profundum et mare ponit quasi vas unguentarium.
[24] Post se illuminat semitam, aestimatur abyssus quasi canescens.
[25] Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret.
[26] Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae ".