[1] Respondens autem Iob dixit:
[2] " Audite, quaeso, sermones meos, et sint haec consolationes vestrae.
[3] Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis.
[4] Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri?
[5] Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro.
[6] Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
[7] Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis?
[8] Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum.
[9] Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.
[10] Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
[11] Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus.
[12] Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi.
[13] Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
[14] Qui dixerant Deo: "Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus.
[15] Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?".
[16] Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me.
[17] Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo?
[18] Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit.
[19] "Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?". Retribuat illi, ut sciat.
[20] Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
[21] Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur?
[22] Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat?
[23] Iste moritur robustus et sanus, dives et felix;
[24] viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur.
[25] Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus;
[26] et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
[27] Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas.
[28] Dicitis enim: "Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?".
[29] Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis?
[30] Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur.
[31] Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi?
[32] Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt.
[33] Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
[34] Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia? ".