Skip to content
Opens in a new window

[1] Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo.

[2] Audite fremitum vocis eius et murmur de ore illius procedens.

[3] Subter omnes caelos ipsum revolvit, et lumen illius super terminos terrae.

[4] Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae; et non retardabit, cum audita fuerit vox eius.

[5] Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.

[6] Qui praecipit nivi, ut descendat in terram, et hiemis pluviis et imbri, ut roborentur.

[7] Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.

[8] Ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur.

[9] Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.

[10] Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum solidatur.

[11] Fulgur proicitur a nube, et nubes spargunt lumen suum;

[12] quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne, quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum,

[13] sive in castigatione terrae suae, sive in misericordia eas iusserit inveniri.

[14] Ausculta haec, Iob; sta et considera mirabilia Dei.

[15] Numquid scis quando praeceperit Deus, ut ostenderent lucem nubes eius?

[16] Numquid nosti semitas nubium magnas et mirabilia perfecti scientia?

[17] Nonne vestimenta tua calida sunt, cum quieverit terra austro?

[18] Tu forsitan cum eo expandisti caelos, qui solidissimi, quasi aere, fusi sunt?

[19] Ostende nobis quid dicamus illi; nos disponere verba nescimus propter tenebras.

[20] Quis narrabit ei, quae loquor? Et, si locutus fuerit, homo deglutietur.

[21] At nunc non vident lucem: aer offuscatus est nubibus, sed ventus transiens fugabit eas.

[22] Ab aquilone splendor auri venit; et circa Deum terribilis maiestas.

[23] Omnipotentem attingere non possumus: magnus fortitudine; et iudicium et multam iustitiam deprimere non potest.

[24] Ideo timebunt eum homines, non contemplabitur omnes, qui sibi videntur corde sapientes ".

Iob — Chapters