[1] Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei;
[2] quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et robur iuvenile perierat totum.
[3] Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, serotino tempore fiebant turbo et vastatio;
[4] et mandebant herbas et arborum frutices, et radix iuniperorum erat cibus eorum.
[5] De medio eiciebantur, clamabant contra eos tamquam fures;
[6] ad ripas habitabant torrentium et in cavernis terrae et petrarum;
[7] inter frutices rudebant, sub sentibus se congerebant;
[8] filii stultorum et ignobilium et de terra penitus exturbati.
[9] Nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis in proverbium.
[10] Abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur.
[11] Pharetram enim suam aperuit et afflixit me et frenum in os meum immisit.
[12] Ad dexteram progenies surrexerunt; pedes meos subverterunt et complanaverunt contra me semitas ruinae.
[13] Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
[14] Quasi rupto muro et aperto irruerunt super me et sub ruinis devoluti sunt.
[15] Versi sunt contra me in terrores, persequitur quasi ventus principatum meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
[16] Nunc autem in memetipso effunditur anima mea; et possident me dies afflictionis.
[17] Nocte os meum perforatur doloribus; et, qui me comedunt, non dormiunt.
[18] In multitudine roboris tenent vestimentum meum et quasi capitio tunicae succinxerunt me.
[19] Proiecit me in lutum, et assimilatus sum favillae et cineri.
[20] Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me.
[21] Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi.
[22] Elevasti me et quasi super ventum ponens dissolvisti me.
[23] Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
[24] Verumtamen non ad ruinam mittit manum; et in exitio eius erit salvatio.
[25] An non flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi?
[26] Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.
[27] Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie; praevenerunt me dies afflictionis.
[28] Taetro vultu incedebam sine consolatione, consurgens in turba clamabam.
[29] Frater fui draconum et socius struthionum.
[30] Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.
[31] Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.