[1] Addens quoque Eliu haec locutus est:
[2] " Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
[3] Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam.
[4] Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum.
[5] Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis.
[6] Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit.
[7] Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
[8] Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis,
[9] indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
[10] Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
[11] Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in deliciis.
[12] Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia.
[13] Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint.
[14] Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia.
[15] Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius.
[16] Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
[17] Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque tenebunt.
[18] Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te.
[19] Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris?
[20] Ne inhies nocti, ut ascendat turba pro eis.
[21] Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam.
[22] Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor?
[23] Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: "Operatus es iniquitatem"?
[24] Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri.
[25] Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul.
[26] Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis.
[27] Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis,
[28] quos nubes effundunt, stillantes super homines multos.
[29] Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius?
[30] Ecce extendit circum se lumen suum et fundamenta maris texit.
[31] Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose.
[32] In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat.
[33] Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem.