[1] Respondens autem Iob ait:
[2] " Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea, et manus eius aggravata est super gemitum meum.
[3] Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius?
[4] Ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus,
[5] ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intellegam quid loquatur mihi.
[6] Num multa fortitudine contendet mecum? Non! Ipse tantum audiat!
[7] Tunc iustus disceptabit cum illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo.
[8] Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intellegam eum.
[9] Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
[10] Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.
[11] Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
[12] A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius.
[13] Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.
[14] Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei;
[15] et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor.
[16] Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
[17] Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.