Skip to content
Opens in a new window

[1] Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos ausculta.

[2] Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.

[3] Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia mea loquentur.

[4] Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.

[5] Si potes, responde mihi, praepara te coram me et consiste.

[6] Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego.

[7] Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave.

[8] Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:

[9] "Mundus sum ego et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me.

[10] Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi;

[11] posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas".

[12] Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi, quia maior est Deus homine.

[13] Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?

[14] Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.

[15] Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,

[16] tunc aperit aures virorum et in visionibus terret eos,

[17] ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia,

[18] eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis.

[19] Increpat quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus.

[20] Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.

[21] Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non videbantur, nudabuntur.

[22] Appropinquavit corruptioni foveae, et vita illius mortiferis sedibus.

[23] Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem,

[24] miserebitur eius et dicet: "Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in quo ei propitier".

[25] Revirescet caro eius plus quam in iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae.

[26] Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam.

[27] Canit ad homines et dicit: "Peccavi et iustitiam perverti et non debui satisfacere.

[28] Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret".

[29] Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine,

[30] ut revocet animas eorum a fovea et illuminet luce viventium.

[31] Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor.

[32] Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum.

[33] Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam ".

Iob — Chapters