Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Sophar Naamathites dixit:

[2] " Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur? Aut vir verbosus iustificabitur?

[3] Vaniloquium tuum viros tacere faciet, et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?

[4] Dixisti enim: "Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo".

[5] Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi,

[6] ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua.

[7] Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?

[8] Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces?

[9] Longior terra mensura eius et latior mari.

[10] Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis contradicet ei?

[11] Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem nonne considerat?

[12] Sed et vir vacuus cordatus fit, et homo tamquam pullum onagri nascitur.

[13] Tu autem, si cor tuum firmaveris et expanderis ad eum manus tuas,

[14] si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,

[15] tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis.

[16] Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.

[17] Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.

[18] Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.

[19] Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

[20] Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ".

Iob — Chapters