Skip to content
Opens in a new window

[1] Ecce, omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.

[2] Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum.

[3] Sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio;

[4] vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos vanos vos omnes.

[5] Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam!

[6] Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite.

[7] Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo loquimini dolos?

[8] Numquid faciem eius accipitis et pro Deo in iudicio contendere nitimini?

[9] Aut bonum est quod vos excutiat? Aut, ut illuditur homini, illudetis ei?

[10] Ipse vos arguet, cum in abscondito faciem accipitis.

[11] Nonne maiestas eius turbabit vos, et terror eius irruet super vos?

[12] Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri.

[13] Tacete paulisper, ut loquar ipse, et transeat super me quodcumque.

[14] Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis?

[15] Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.

[16] Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius.

[17] Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris.

[18] Ecce iudicium paravi; scio quod iustus inveniar.

[19] Quis est qui contendat mecum? Tunc enim tacebo et consummabor.

[20] Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:

[21] Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.

[22] Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi.

[23] Quantas habeo iniquitates et peccata? Scelera mea et delicta ostende mihi.

[24] Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?

[25] Contra folium, quod vento rapitur, dure agis et stipulam siccam persequeris.

[26] Scribis enim contra me amaritudines et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae.

[27] Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti.

[28] Qui quasi uter consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.

Iob — Chapters