[1] Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
[2] et locutus est:
[3] " Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: "Conceptus est homo".
[4] Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
[5] Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
[6] Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus.
[7] Sit nox illa solitaria nec laude digna;
[8] maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
[9] Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae,
[10] quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
[11] Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii?
[12] Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus?
[13] Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
[14] cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines,
[15] aut cum principibus, qui possident aurum et replent domos suas argento.
[16] Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
[17] Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
[18] Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris.
[19] Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
[20] Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt?
[21] Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros;
[22] gaudentque vehementer et laetantur sepulcro.
[23] Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
[24] Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantes aquae sic rugitus meus.
[25] Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit.
[26] Non dissimulavi, non silui, non quievi, et venit super me indignatio ".